PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM


DE BENEDICTIONE NOVI MILITIS
 

Miles creari, et benedici potest quacumque die, loco et hora; sed si inter Missarum solemnia creandus est, Pontifex in eo habitu, in quo Missam celebravit, aut illi interfuit, in faldistorio ante medium altaris stans, vel sedens, prout convenit, finita Missa, id peragit.  Si autem extra divina, in stola supra rochettum, vel si sit regularis, supra superpelliceum id faciat.  Et primo ensem, quem aliquis coram eo genuflexus evaginatum tenet, stans, detecto capite, benedicit, si non sit benedictus, dicens:

V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit coelum et terram.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Exaudi, quaesumus, Domine, preces nostras, et hunc ensem, quo hic famulus tuus circumcingi desiderat, majestatis tuae dextera dignare bene + dicere, quatenus esse possit defensor Ecclesiarum, viduarum, orphanorum, omniumque Deo servientium, contra saevitiam paganorum, atque haereticorum; aliisque sibi insidiantibus sit terror, et formido.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Oremus.

Bene + dic, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per invocationem sancti nominis tui, et per adventum Jesu Christi Filii tui Domini nostri, et per donum Sancti Spiritus Paracliti, hunc ensem, ut hic famulus tuus, qui hodierna die eo tua pietate praecingitur, visibiles inimicos conculcet, victoriaque per omnia potitus, semper maneat illaesus.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Deinde dicit, stans ut prius:

Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium: * et digitos meos ad bellum.
Misericordia mea, et refugium meum: * susceptor meus, et liberator meus.
Protector meus, et in ipso speravi: * qui subdit populum meum sub me.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.  Amen. 

V. Salvum fac servum tuum, Domine.
R. Deus meus, sperantem in te.
V. Esto ei, Domine, turris fortitudinis.
R. A facie inimici.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo. 

Oremus. 

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui cuncta solus ordinas et recte disponis, qui ad coërcendam malitiam reproborum, et tuendam justitiam, usum gladii in terris hominibus tua salubri dispositione permisisti, et militarem ordinem ad populi proteetionem institui voluisti, quique per beatum Joannem militibus ad se in deserto venientibus, ut neminem concuterent, sed propriis contenti essent stipendiis, dici fecisti; clementiam tuam, suppliciter exoramus, ut sicut David puero tuo Goliam superandi largitus es facultatem, et Judam Machabaeum de feritate gentium nomen tuum non invocantium triumphare fecisti; ita et huic famulo tuo, qui noviter jugo militiae colla supponit, pietate coelesti vires et audaciam ad fidei et justitiae defensionem tribuas, et praestes ei fidei, spei, et charitatis augmentum: et da tui timorem pariter et amorem, humilitatem, perseverantiam, obedientiam, et patientiam bonam, et cuncta in eo recte disponas, ut neminem cum gladio isto, vel alio, injuste laedat: et omnia cum eo justa et recta defendat: et sicut ipse de minori gradu ad novum militiae promovetur honorem, ita veterem hominem deponens cum actibus suis, novum induat hominem: ut te timeat et recte colat, perfidorum consortia vitet, et suam in proximum charitatem extendat, praeposito suo in omnibus recte obediat, et suum in cunctis juste officium exsequatur.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Tum ensem aqua benedicta aspergit.

Si autem ensis sit prius benedictus, omnia praedicta ornittuntur.  Post haec Pontifex sedens, accepta mitra, ensem nudum novo Militi ante se genuflexo, in manum dexteram dicens:

Accipe gladium istum in nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti, et utaris eo ad defensionem tuam, ac sanctae Dei Ecclesiae, et ad confusionem inimicorum crucis Christi, ac fidei christianae; et quantum humana fragilitas permiserit, cum eo neminem injuste laedas: quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen. 

Deinde ensis in vaginam reponitur, et Pontifex cingit Militem novum ense, dicens: 

Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime; et attende, quod Sancti non in gladio, sed per fidem vicerunt regna. 

Ense igitur accinctus Miles novus surgit, et ensem de vagina educit, et evaginatum ter viriliter vibrat, et super brachium sinistrum tergit, et in vaginam reponit.
Tunc Pontifex dat novo Militi osculum pacis, dicens: Pax tecum.
Et iterum ensem evaginatum in dexteram accipiens, Militem novum ante se genuflexum cum ipso ense evaginato ter super scapulas leviter percutit, interim semel tantum dicens:
Esto miles pacificus, strenuus, fidelis, et Deo devotus.
Deinde reposito ense in vaginam, Pontifex manu dextera dat novo Militi leviter alapam, dicens:
Exciteris a somno malitiae, et vigila in fide     Christi, et fama laudabili.
Et Milites adstantes imponunt novo Militi calcaria; et Pontifex sedens cum mitra, dicit Antiphonam:
Speciosus forma prae filiis hominum, accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.

Surgit Pontifex, et versus ad novum Militem stans, et detecto capite, dicit:


V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, super famulum tuum, qui hoc eminenti mucrone curcumcingi desiderat, gratiam tuae bene + dictionis infunde, et eum dexterae tuae virtute fretum, fac contra cuncta adversantia coelestibus amari praesidiis, quo nullis in hoc saeculo tempestatibus bellorum turbetur.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

His dictis, novus Miles osculatur manum Pontificis; et depositis ense, et calcaribus, vadit in pace.